Data:
02/01/2003 13.17.49
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
"Ad contemptum legum, magistratuum, senatus accessit tum, post Cannensem cladem, ut, cuius aliqua uerecundia erat, Romanum quoque spernerent imperium. Id modo erat in mora ne extemplo deficerent, quod conubium uetustum multas familias claras ac potentes Romanis miscuerat, et, quod maximum uinculum erat, trecenti equites, nobilissimus quisque Campanorum, cum militarent aliquando apud Romanos in praesidia Sicularum urbium delecti ab Romanis ac missi. Horum parentes cognatique aegre peruicerunt ut legati ad consulem Romanum mitterentur." (Ab Urbe Condita XXIII, 4)
"Ceterum haec, ut in secundis rebus, segniter otioseque gesta; Romanos praeter insitam industriam animis fortuna etiam cunctari prohibebat. Nam nec consul ulli rei quae per eum agenda esset deerat, et dictator M. Iunius Pera, rebus diuinis perfectis latoque, ut solet, ad populum ut equum escendere liceret, praeter duas urbanas legiones quae principio anni a consulibus conscriptae fuerant et seruorum dilectum cohortesque ex agro Piceno et Gallico collectas, ad ultimum prope desperatae rei publicae auxilium?cum honesta utilibus cedunt?descendit edixitque qui capitalem fraudem ausi quique pecuniae iudicati in uinculis essent, qui eorum apud se milites fierent, eos noxa pecuniaque sese exsolui iussurum. Ea sex milia hominum Gallicis spoliis, quae triumpho C. Flamini tralata erant, armauit, itaque cum uiginti quinque milibus armatorum ab urbe proficiscitur." (Ab Urbe Condita XXIII, 14)
|