Tamen non effugit civium suorum invidiam.Namque ob eundem timorem quo damnatus erat Miltiades,testularum suffragiis e civitate eiectus Argos habitatum concessit. Hic cum propter multas virtutes magna cum dignitate viveret,Lacedaemonii legatos Athenas miserunt qui eum absentem accusarent quod societatem cum rege Perse ad Graeciam opprimendam fecisset. Hoc crimine absens proditionis damnatus est. Id ut audivit quood non satis tutum se Argis videbat Corcyram demigravit. Ibi cum eius principes animadvertiset timere ne propter se bellum iis Lacedaemonii et Athenienses indicerent ad Admetum Molossum regem cum quo ei hospitum fuerat confugit. Huc cum venisset et in praesentia rex abesset quo maiore religione se receptum tueretur filiam eius parvulam adripuit et cum ea se in sacrarium quod summa colebeatur caerimonia coniecit. Inde non prius egressus est quam rex eum data dextra in fidem reciperet quam praestitit.