Desolata per la grafia non corretta, ecco il testo con le correzioni Unus est sapiens, cuius omnia sunt nec ex difficili tuenda; non habet mittendos trans maria legatos nec metanda in ripis hostilibus castra non oportunis castellis disponenda praesidia, non opus est legione nec equestribus turmis. Quemadmodum di immortales regnum inermes regunt et illis rerum suarum ex edito tranquilloque tutela est, ita hic officia sua quamvis latissime pateant, sine tumultu obit et omne humanum genus potentissimus eius optimusque infra se videt. Derideas licet: ingentis spiritus res est cum Orientem Occidentemque lustraveris animo quo etiam remota et solitudinibus interclusa penetrantur cum tot animalia tantam copiam rerum quas natur neatissime fundit adspexeris emittere hanc dei vocem:'' Haec omnia mea sunt!'' Sic fit ut nihil cupiat quia nihil est extra omnia.