Data:
06/01/2003 0.27.09
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
E' un riadattamento, se hai l'originale va bene lo stesso!!
Laudetur vero hic imperator aut etiam appelletur aut hoc nomine dignus putetur! Quo modo tandem libero imperabit, qui non potest cupiditatibus suis imperare? Refrenet primum libidines, spernat voluptates, iracundiam teneat, coerceat avaritiam, ceteras animi labes repellat, tum incipiat aliis imperare, cum ipse improbissimis dominis, dedecori ac turpitudini, parere desierit; dum quidem his oboediet liber habendus omnino non erit. Quid est enim libertas? Potestas vivendi, ut velis. Quis igitur vivit, ut volt, nisi qui recte vivit? qui gaudet officio, qui ne legibus quidem propter metum paret, sed eas sequitur et colit, quia id salutare esse maxime iudicat, qui nihil dicit, nihil facit, nihil cogitat denique nisi libenter ac libere, cuius omnia consilia resque omnes, quas gerit, ab ipso proficiscuntur eodemque referuntur.
Ps: Marco ? un mio amico!!! Grazie Buk!
|