Alexander maxhumiliimam apud posteros famam reliquit. Alii inter Graecos magis sunt admirandi vel venerandi ob vitae sanctitatem aut quia humano generi aeterna sapientiae praecepta tradiderunt; alii vitam impenderunt pro patria et magnifica dederunt exempla civibus suis et posteris. Nullus vir maiora fecit;clarissimis factis hominum mentem obstupefecit. E Macedonia profectus,humili et fere barbara regione, ad extremos Indiae fines victor cum exercitu pervenit. Nec proelia tantum commisit, sed per immensas Asiae regiones artes Graecas disciplinas intulit et humanioris cultus lumen importavit. Novas commerciis vias aperuit, urbes in extremo Oriente condidit, quae nunc etiam exstant et quarum nomina conditoris famam celebrant. Utinam nulla infamia, nulllo scerere gloriam et virtutem suam unquam inquinasset!Sed homo natus erat et humana natura semper mala cum bonis miscuit.