Data:
08/01/2003 21.28.21
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Religione dei Galli Inter deos Mercurium Galli maxime colunt, cuius sunt plurima simulacra. Hunc omnium artium inventorem existimant,hunc viarum atque itinerum ducem;eundem vim maximam habere ad quaestus pecuniae mercaturasque putant. Post hunc, Apollinem et Martem et Iovem et Minervam venerantur.De his eandem fere opinionem habent quam reliquae gentes. Nam Galliae gentes credunt Apollinem morbos depellere, Minervam operum atque artificiorum initia tradidisse, Iovem imperium caelestium tenere, Martem bella regere. Huic, cum constituerunt proelio dimicare, praedam bellicam plerumque devovent: cum galli superaverunt hostes, animalia capta immolant reliquasque res in unum locum conferunt. Multis in civitatibus harum rerum exstructos tumulos locis consecratis conspicere licet.Qui de illis tumulis aliquid furatus est gravissimam poenam luit. Mitridate, re del Ponto Mithridates, rex Ponti, magna vi animi et corporis fuit. Currus seiuges regere solebat atque quinquaginta gentium linguas loquebatur. Nicomedem Bithynia, Ariobarzanem Cappadocia expulit. Epistulas per totam Asiam misit imperans ut, quicumque Romanus esset, certa die interficeretur: quod factum est. Graeciam insulasque omnes,excepta Rhodo, occupavit. At Sulla eum proelio vicit, classem eius proditione Archelai intercepit, ipsum apud Dardanum oppidum fudit et oppressit.Deinde eum acrius resistentem Lucullus fudit. Inde Mithridates, a Pompeio nocturno proelio victus, in regnum confugit,ubi, in seditione popularium a Pharnace filio in turri obsessus,venenum sumpsit. At hoc tardius combibebat, quia adversus venena iam antea multis medicaminibus corpus firmaverat. Tum incumbens in gladium sibi ipse mortem conscivit. Plinio descrive le ville sul lago di Como Apud Larium lacum plures villae meae sunt, sed duae maxime delectant: altera, imposita saxis, lacum prospicit; altera lacum tangit. Itaque illam Tragoediam, hanc Comoediam appellare soleo: illam quia quasi cothurnis, hanc quod quasi socculis sustineatur. Utrique harum villarum est sua amoenitas et utraque est mihi iucundior propter ipsam diversitatem. Haec est prope lacum; illa lacum longe prospectat et ampliore visu laetatur. Haec, molli curvamine, amplectitur unum sinum; illa duos sinus dividit editissimo dorso; illa fluctus non sentit; haec eos frangit. Ex illa potes piscantes despicere; ex hac ipse potes piscari etiam de cubiculo ac paene etiam de lectulo iacere hamum. Insostituibilit? di un fratello Darius, Persarum rex, in vincula coniecit Intaphernem, unum e purpuratis, ut cum filiis atque omni familia necaretur. Tum Intaphernis uxor, exanimata, ad regias fores statim advolavit. At regis clementiam frustra imploravit mulier. Hoc tantum rex ei concessit: ut si quem, ex omnibus morti addictis, cuperet salvum, is ei condonaretur. At cum omnes aeque amaret mulier, diu inops consilii permansit. Tandem fratrem sibi condonari statuit. Cum hoc miratus esset rex, statim quaesivit cur, maritum t filios neglegens, fratrem mulier elegisset. Tum illa:" Rex, inquit, maritus alius atque alii filii mihi contingere possunt, his amissis; at alius frater mihi minime contingere potest, exstinctis iam parentibus meis". Hoc responso delectatus Darius, fratrem quem illa optaverat dimisit.
x piacere mi servono entro domani mattina so che ne sono tante ma ? urgente t ringrazio gi? da ora
|