Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
kyaraa
|
? meglio vivere secondo natura
|
stampa
|
Data:
10/01/2003 15.23.53
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
si ad naturam vives, numquam eris pauper; si ad opiniones numquam eris dives. Exiguum naturam desiderat, opinio immensum. congeratur in te quicquid multi locupletes possederant ; ultra privatum pecuniae modum fortuna te provehat , auro tegat, purpura vestiat, eo deliciarum opumque perducat, ut terram marmoribus abscondas : non tantum habere tibi liceat, sed calcare divitias . Accedant statue et picturae et quidquid ars ulla luxuriae elaboravit: maiora cupere ab his disces. Naturalia desideria finita sunt: ex falsa opinione nascentia ubi desinant non habent. Nullus enim terminus falso est. viam eunti aliquid extremus est; error immensum est. Retrahe te a vanis, et cum voles scire utrum quod petes naturalem habeat an caecam cupiditatem, considera num possit alicubi consistere. Si tibi longe progresso, semper aliquid longius restat, scito naturale non esse.
|
|
• ? meglio vivere secondo natura Re: ? meglio vivere secondo natura
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|