Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
timecrisis
|
versione floro
|
stampa
|
Data:
13/01/2003 15.15.28
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Quatenus Metelli Macedonici domus bellicis agnominibus adsueverat,altero ex liberis eius Cretico facto,mora non fuit quin alter quoque Balearicus vocaretur.Baleares per id tempus insulae piratica rabie maria corruperant.Homines feros atque silvestris mireris ausos a scopulis suis saltem maria prospicere.Ascendere etiam inconditas rates et praeter navigantes subinde inopinato impetu terruere.Sed cum venientem ab alto Romanam classem prospexissent,praedam putantes,ausi etiam occurrere,et primo impetu ingenti lapidum saxorumque nimbo classem operuerunt.Tribus quisque fundis proeliantur.Certos esse quis miretur ictus,cum haec sola genti arma sint,id unum ab infantia studium?Sed non diu lapidatione Romanos terruere.Nam postquam comminus ventum est expertique rostra et pila venientia,pecudum in morem clamore sublato petiverunt fuga litora,dilapsique in proximos tumulos,quaerendi fuerunt ut vincerentur.
|
|
• versione floro Re: versione floro
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|