Data:
15/01/2003 15.22.03
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Tarquinius, Roma expulsus, ad Mamilium (1) Tusculanum, generum suum, conf?git, nihil aliud inquieto animo agitans, nisi quomodo amissum imperium recuperare posset. Cum Romani novo bello urgerentur, nova Romae dignitas creata est, quam dictaturam appellaverunt, maioi quam consulatus. Summum ac maximum imperium per sex menses dittatori Romani contulerunt, cui magister equitum additus est legatus (2), qui vi et armis cogeret renitentes dictatoris iussa exs?qui. Aulus Postumius vero, Tuberti (3) filius, qui Sabinos cruento proelio vicerat, primus dictator factus est; is cum hostibus apud Regiflum lacum pugnam commisit. Ibi, cum incerto Marte pugnaretur, magister equitum frena equis detraxit, ut irrevocabili impetu ferrentur in hostes: ita Latinorum acies fugam cepit atque Romani victores fuerunt.
|