Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
131984
|
VERSIONE
|
stampa
|
Data:
16/01/2003 21.57.50
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Bello illo maximo, quod Athenienses et Lacedaemonii summa inter se contentione gesserunt, Pericles ille, et auctoritate et eloquentia et consilio princeps civitatis suae, cum, obscurato sole, tenebrae factae essent repente Atheniensiumque animos summus timor occupavisset, docuisse cives suos dicitur id, quod ipse ab Anaxagoram, cuius auditor fuerat, acceperat: certo illud tempore fieri et necessario cum tota luna se sub orbem solis subiecisset, neque id fieri posse nisi intermensuo tempore. Quod cum disputando rationibusque docuisset, populum liberavit metu: erat enim haec ignota et nova ratio: solem lunae oppositu solere deficere, quod Thaletem Milesium primum ridisse dicunt. Id autem postea ne nostrum quidam Ennium fugit, qui scribit:?Nonis Iuniis soli luna obstitit et nox?. Atque in hac re tanta inest ratio ut ex hoc die, quem apud Ennium et in Maximis Annalibus consignatum videmus, superiores solis defectiones reputatae sint usque ad illam quae Nonis Quintilibus fuit regnante Romulo : quibus quidem tenebris Romulum, etiamsi natura ad humanum exitum abripuit, virtus tamen in caelum dicitur sustulisse.
|
|
• VERSIONE Re: VERSIONE
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|