Quod me ad vitam vocas, unum efficis ut a me manus abstineam, alterum non potes ut me non nostri consili vitaeque paeniteat. Quid enim est quod me retineat, praesertim si spes ea non est quae nos proficiscentis prosequebatur? Non faciam ut enumerem miserias omnis in quas inc?di per summam iniuriam et scelus non tam inimicorum meorum quam invidorum, ne et meum maerorern exagitem et te in eundem luctum vocem; hoc adfirmo, neminem umquam tanta calamitate esse adfectum, nemini mortem magis optandurn fuisse. Cuius oppetendae tempus honestissimum praetermissum est; reliqua tempora sunt non iam ad medicinam sed ad finem doloris.