1. Cum dignitate moriamur! 2. Pacem vult M. Antonius? Arma deponat. 3. Hoc sit propositi nostri summa: quod sentimusloquamur, quod loquimur sentiamus; concordet sermo cum vita. 4. Suum quisque noscat ingenium. 5. Utinam tibi paruissem! 6. Utinam tam facile vera invenire possim quam falsa convincere! 7. Utinam istam calliditatem hominibus dii ne dedissent, qua perpauci bene utuntur! 8.Utinam filii ne degenerassent a gravitate patria! 9. Ne sit sane summum malum dolor; malum certe est. 10. Fremant omnes licet, dicam quod sentio. 11. Malus civis, improbus consul, seditiosus homo Gn. Carbo fuit. Fuerit aliis: tibi quando esse coepit? 12. Dicatur sane Catilina eiectus esse a me, dummodo eat in exsilium. 13. Confecto proelio, tum vero cerneres quanta audacia quantaque animi vis fuisset in exercitu Catilinae. 14. Videas rebus iniustis iustos maxime dolere. 15. Ipsos Germanos indigenas crediderim minimeque aliarum gentium adventibus et hospitiis mixtos. 16. Fortasse dixerit quispiam, tibi propter opes et copias et dignitatem tuam tolerabiliorem senectutem videri.