Data:
17/01/2003 17.39.35
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
ecco la versione correttissima grazie anke per il disturbo In Sicilia in locum Hamilcaris imperator Himilco succedit, qui cum navali terristrique bello secunda proelia fecisset multasque civitates cepisset, repente pestilentiae vi exercitum amisit. Quae res cum nuntiata Charthaginem esset, maesta civitas fuit: omnia ululatibus, tamquam si urbs ipsa capta esset ,personabant: clausae privatae domus, clausa deorum templa, intermissa omnia sacra, omnia privata officia damnata. Cuncti deinde ad portum congregantur egredientes e navibus paucos, qui cladi superfuerant, de suis percunctabatur. Ut vero casus suorum miseris eluxit, tunc toto litore plangentium gemitus, tunc infelicium matrum ululatus et flebiles querelae audiebantur. Inter haec procedit inops e navi sua Imilco sordida servilique tunica, ad cuius conspectum plangentium iunguntur. Ipse, manus ad caelum tendens, nunc sortem suam, nunc publicam fortunam deflet; nunc deos accusat qui tanta belli decora et tot ornamenta victoriarum abstulerint. Tali vociferatione in urbem ingressus, ut ad limina domus suae venit, prosecutam multitudinem dimisit, obseratisque foribus ac nemine ad se, ne filiis quidem, admisso, mortem laqueo sibi conscivit.
|