Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
kyaraa
|
la precariet? delle cose umane
|
stampa
|
Data:
19/01/2003 15.27.28
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
ipsae voluptates hominum trepidae et variis terroribus inquietae sunt, subitque, cum maxime exsultant, sollicita cogitatio: " haec quamdiu? ob hunc affectum reges saepe suam fleverunt potentiam nec illos magnitudo fortunae suae delectavit, sed venturus aliquando finis exterruit. cum per magna camporum spatia porrigeret exercitum nec numerum eius comprehenderet, Persarum rex insolentissimus lacrimas profudit quod intra centesimum annum nemo ex tanto iuventute superfuturus esset. at illis admoturus erat fatum ipse qui flebat perditurusque erat alios in mari alios in terra, alios proelio alios fuga, et intra exiguum tempus consumpturus illos, quibus centesimum annum non sperabat. cur ergo gaudia potentium trepida sunt? non solidis causis innituntur, sed eadem, qua oriuntur, vanitate turbantur. Maxima quoque bona sollicita sunt neque ulli fortunae minus quam optimae credendum est. Omne enim quod fortuito obvenit instabile est; quod altius surrexerit, opportunius est in occasum. neminem porro casura delectant; miserrimam ergo necesse est vitam eorum esse, qui magno parant labore quae facillime casura sunt.
|
|
• la precariet? delle cose umane Re: la precariet? delle cose umane
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|