Data:
19/01/2003 19.19.00
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Misso senatu, omnes, qui sunt eius ordinis, a Pompeio evocantur. Laudat promptos atque in posterum confirmat, segniores castigat atque incitat. Pompeius interea arma capere in Caesarem se pigere dictitat. Multi undique ex veteribus Pompei exercitibus spe praemiorum atque ordinum evocantur(l), multi ex duabus legionibus, quae sunt traditae a Caesare, accersuntur. Completur urbs militibus, comitium tribunis, centurionibus, evocatis. Omnes amici consulum, necessaria Pompei atque ci qui veteres inimicitias cum Caesare gerebant, in senatum coguntur; quorum vocibus et concursu terrentur infirmiores, dubii confirmantur, plerisque vero libere decernendi potestas eripitur. L. Piso censor atque L. Roscius praetor pollicentur se ad Caesarem ituros esse ut de bis rebus eum doceant; sex dies ad eam rem conficiendam spatii postulant. Dicuntur etiam ab nonnullis sententiae, ut legati ad Caesarem mittantur, qui voluntatem senatus ei proponant.
|