iam inde ab inito faustulo spes fuerat regiam stirpem apud se educari; nam et expositos iussu regis infantes sciebat et tempus quo ipse eos sustulisset ad id ipsum congruere; sed rem immaturam nisi aut per occasionem aut per necessitatem aperiri noluerat. Necessitas prior venit: ita metu subactus Romulo rem aperit.Forte et Numitori cum in custodia Remum haberet audissetque geminos esse fratres, comparando et aetatem eorum et ipsam minime serviliem indolem, tetigerat animum memoria nepotum;sciscitandoque eodem peruenit ut haud procul esset quin remum agnoscerat. ita undique regi dolus necitur. romulus non cum globo iuvenum-nec enim erat ad vim aperta par-sed aliis alio itinere iussis certo tempore ad regiam venire pastoribusad regem impetum facit; et a domo numitoris alia comparat manu adiuvat remus. ita regem abtruncat