Data:
22/01/2003 15.16.20
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Ciao;scusa se ti disturbo!Posso avere la trad. di questa versione???Grazie.(il + letterale possibile,se puoi...) Cum otio langueremus et is esset rei publicae status,uteam unius consilio atque cura gubernari necesse esset,primum ipsius rei publicae causa philosophiam nostris hominibus explicandam putavi,magni existimans interesse ad decus et ad laudem civitatis res tam graves tamque praeclaras Latinis etiam litteris contineri.Eoque me minus instituti mei paenitet,quod facile sentio quam multorum non modo discendi,sed etiam scribendi studia commoverim.Complures enim,Graecis institutionibus eruditi,ea,quae didicerant,cum civibus suis communicare non poterant,quod illa,quae a Graecis accepissent,Latine dici posse diffiderent.Quo in genere tantum profecisse videmur,ut a Graecis ne verborum quidem copia vinceremur.Hortata etiam est,ut me ad haec conferrem,animi aegritudo,fortunae magna et gravi commota iniuria.
|