Data:
23/01/2003 13.59.06
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Huic (= Vespasiano) Titus filius successit. Romae tantae civilitatis in imperio fuit, ut nullum omnino punierit, con victos adversum se coniurationis dimiserit vel in eadem familiaritate, qua antea, habuerit. Facilitatis et liberalitatis tantae fuit, ut, cum nulli quicquam negaret et ab amicis reprehenderetur, responderit nullum tristem debere ab imperatore discedere; praeterea cum quadam die in cena recordatus fuisset nihil se illo die cuiquam praestitisse, dixerit: ?Amici, hodie diem perdidi?. Hic Romae amphitheatrum aedificavit et quinque milia ferarum in dedicatione eius occidit. Per haec inusitato favore dilectus morbo periit in ea, qua pater, villa post biennium et menses octo, dies viginti, quam imperator est factus, aetatis anno altero et quadragesimo.
(Eutropio)
|