Data:
24/01/2003 10.20.02
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Aegrotabat Caecina Paetus maritus eius, aegrotabat et filius, uterque mortifere, ut videbatur. Filius decessit eximia pu1chritudine, pari verecundia, et parentibus non minus ob alia carus quam quod filius erat. Huic illa ira funus paravit, ira duxit exsequias, ut ignoraret maritus; quin immo quotiens cubiculum eius intraret, vivere filium atque etiam ?ommodiorem esse simulabat, ac persaepe interroganti, quid ageret puer, respondebat: "Bene quievit, libenter cibum sumpsit". Deinde, curo diu cohibitae lacrimae vincerent prorumperentque, egrediebatur; tunc se dolori dabat; satiata, siccis oculis, composito vultu redibat, tamquam orbitatem foris reliquisset. praeclarum quidem illud eiusdem, ferrum stringere, perfodere pectus, extrahere pugionem, porrigere marito, addere vocem immortale m ac paene divinam: "Paete, non dolet". Sed tamen ista facienti, ista dicenti, gloria et aeternitas ante oculos erant; qua maius est sine praemio aeternitatis, sine praemio gloriae, abdere lacrimas, operire luctum, amissoque filio matrem adhuc agere.
Grazie 1000
|