Data:
26/01/2003 19.45.31
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Ti scrivo le altre versioni da tradurre. Grazie. Cmq la domanda per i siti culturalmente utili non la posso fare perch? sono minorenne.
1)Viator olim longum inter ingressurus Mercurio promisit omnium rerum, quascumque invenisset, dimidiam partem se ei oblaturum esse. Cum in peram incidisset amygdalis palmulasque repperit, quas cum comoedisset, putamina nucleosque quadam in ara sic loquens deposuit: ?Habes, Mercuri, quod promisi: nam et interiores et exteriores partes rerum inventarum tecum partitus sum?. Eos haec fabula docet, qui propter avaritiam diis quoque imponere(gabbare) conantur.
2)Tempore aestivo, cum messis collecta est et spicae in area triburantur, turmatim congregantur formicae singulae, binae etiam atque ternae accedentes, sedibus suis ac consuetis cavernis relictis, triticum legunt, atque eadem semita vadunt; aliae quidem ad colligenda grana eunt, aliae onus portant, et summa cum reverentia et modestia sibi invicem de via cedunt. Eximiae autem illae in cavernas suas reversae scrobibus frumentum et hordeum conduntin abdito loco, singula semina in medio exterebrantes; quod excidit, formicis pro prandio est, reliquum sterile est.
3)Quid dicam quantus amor bestiarum sit in educandis custodientisque iis, quae procreaverunt? Pisces, ut aiunt, ova cum genuerunt, reliquunt: facile enim illa aqua et sustinentur et fetum fundunt. Testudines autem et crocodilos dicunt, cum in terra partum ediderint, obruere ova, deinde discedere: ita ? quis credat? ? et nascuntur et educantur ipsa per sese. Iam gallinae avesque reliquae et quientum requirunt ad pariendum locum et cubilia sibi nidosque construunt eosque quam possunt mollissime substernunt, ut quam facillime ova serventur : ex quibus pullos cum excluserunt, ita tuentur, ut et pennis foveant, ne frigore laedantur,et, si est calor a sole, se opponant. Cum autem pulli pennulis uti possunt, tum volatus eorum matres prosequuntur, reliqua cura liberantur.
|