LETTERATURA torna alla homepage
PRECICERONIANA CICERONIANA AUGUSTEA IMPERIALE RISORSE
     
Ovidio


  Cerca







Progetto Ovidio - forum

pls - prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE

FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)

--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---



Leggi il messaggio

Mittente:
ptomber
Traduzione De scientia Dei di Robertus Grosseteste   stampa
Data:
27/01/2003 19.48.47




Rispondi a questo messaggio  rispondi al msg

Scrivi un nuovo messaggio  nuovo msg

Cerca nel forum  cerca nel forum

Torna all'indice del forum  torna all'indice
aro Bukowski, avrei bisogno della traduzione dei passi 145-147 tratti dal De scientia Dei di Robertus Grosseteste.

Si Deus scit antichristum esse vel fuisse vel fore, antichristus est
vel fuit vel erit. Sed antecedens est necessarium. Ergo et consequens est
necessarium. Si autem antecedens est contingens, accidit permutationem aut
deceptionem posse cadere in Deum. Et etiam si consequens fuerit
contingens, cum sit convertibile cum antecedente, alia inconvenientia
videntur accidere: si enim antichristus erit, Deus scit illud, aut aliquid
latet eum, quod est inconveniens. Si vero scit illud, et illud est
contingens, quia est contingens, quod potest evenire, quod numquam sit:
accidente ergo illo, cum Deus non sciat falsa, Deus non sciet antichristum
esse vel fuisse vel fore, et ita possibile est, Deum non scire, quod scit;
et accidit ei permutatio, aut, si permanet in opinione priori, accidit ei
deceptio, quod absit. Posito per impossibile, quod cursum Socratis cras
futurum nunc viderem praesentem, in me statim verum et necessarium esset,
me vidisse cursum Socratis futurum.
Et tamen cursus Socratis adhoc esset contingens.
Similiter cum omnia ab aeterno fuerint Deo praesentia, nonne necesse est,
ipsum scire, quae in se ipsis sunt futura et contingentia, et eius
scientiam de permutationibus esse imperniutabilem? Et cum non possit falli
in sua scientia et ex sua scientia sequitur esse rerum et e contrario.
Quis dubitat ex necessario sequi contingens et e contrario a destructione
contingentis ex contingenti impossibile? - Concedendum est igitur ex
necessario sequi contingens et ex contingenti impossibile. Sed necessitas
est duplex: una, quae cogit rem ad esse et est necessitas antecedens;
alia, quae sequitur esse rei et non cogit rem ad esse et est necessitas
consequens. - Necessitas enim motus solaris et lunaris cogit eclipsim ad
esse. Sed necessitas huiusmodi: me vidisse heri Socratem currere, non
cogit Socratem ad currendum, sed consecuta est cursum Socratis.
Item quod necessarium est, incessanter est. Sed incessanter esse aut est
in omni tempore esse, aut in simplicitate aeternitatis esse. Necessarium
itaque, quod cogit rem ad esse, incessanter erit in omni tempore, et non
potest antecedere ad contingens. Necessarium autem, quod consequitur esse
rei et cuius incessanter esse est in simplicitate aeternitatis, necessario
antecedit ad contingens, ut Deum scire, antichristum fore est necessarium.
Ex quo sequitur antichristum fore, quod est contingens. Et iterum ex hoc:
?antichristum non fore?, quod est contingens, sequitur Deum non scire
antichristurn fore, quod est impossibile.
Quod autem dicitur in logica, quod ex necessario non sequitur contingens
et ex contingente non sequitur impossibile, intelligendum est de
contingente et necessario et impossibili, quorum una est mensura, verbi
gratia, ut necessarii mensura sit tempus secundum suam universalitatem,
sicut est contingentis secundum suam partem.
Cum autem per mensurationem aeternitatis infinitae imaginatur mensuratum a
temporis totalitate, accidit nobis ab hac imaginatione deceptio, a qua non
possumus absolvi, donec mentis oculus purgatus a temporis compositione
ascendat ad contemplationem simplicis aeternitatis.
Et nota, quod aliter dicitur solem moveri in omni tempore et Deum esse
in omni tempore. Deus enim, dicitur esse in tempore, quia nulli tempore
deest, vel quia est in simplicitate aeternitatis, a qua fluit omne tempus
secundum illud: ?Qui tempus ab aevo ire iubes?. Explicit De scientia Dei.

Cordiali Saluti

  Traduzione De scientia Dei di Robertus Grosseteste
      Re: Traduzione De scientia Dei di Robertus Grosseteste
         Re: Traduzione De scientia Dei di Robertus Grosseteste
 

aggiungi questa pagina ai preferiti aggiungi ai preferiti imposta progettovidio come pagina iniziale imposta come pagina iniziale  torna su

tutto il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti, ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski

  HOMEPAGE

  SEGNALA IL SITO

  FAQ 


  NEWSGROUP

%  DISCLAIMER  %

ideatore, responsabile e content editor NUNZIO CASTALDI (bukowski)
powered by uapplication.com

Licenza Creative Commons
i contenuti di questo sito sono coperti da Licenza Creative Commons