ceterae gentes pro religionibus suis bella suscipiunt, istae contra ominium religiones; illae in bellis gerendis ab dis immortalibus pacem ac veniam petunt, istae cum ipsis dis immortalibus bella gesserunt. Hae sunt nationes quae quondam tam longe ab suis sedibus Delphos usque ad Apollinem Pythium atque ad oraculum orbis terrarum vexandum ac spoliandum profectae sunt. Ab issdem gentibus obsessum Capitolium est atque ille Iuppiter, cuius nomine maiores nostri vintam terimoniorum fidem esse voluerunt. Postremo his quidnam sanctum ac religiosum videri potest qui , etiam si quando aliquo metu adducti deos placandos esse arbitrantur, humanis hostiis eorum aras ac templa funestant, ut ne religionem quidem colere possint, nisi eam ipsam prius scelere violarint? quis enim ignorat eos usque ad hanc diem retinere illam immanem ec barbaram consuetudinem hominum immolandorum? quam ob rem quali fide, quali pietate existimatis esse eos qui etiam deos immortales arbitrentur hominum scelere et sanguine facillime posse placari?