Mi potete aiutare a tradurre queste frasi in modo il pi? letterale possibile? Grazie!!! 1. Malo videri nimis timidus quam parum prudens. 2. Ut visum est, Galli sub vesperum dispersi discedunt. 3. Aristaeus inventor olei fuisse dicitur. 4. Fortes et magnanimi sunt habendi non qui faciunt, sed qui propulsant iniuriam. 5. Cum inimici nostri venire dicentur, tum in Epirum ibo. 6. Ego vivo miserrimus et maximo dolore conficior; ad te quid scribam nescio. 7. Apud vicum, qui Cannae appellatur, ambo consules ab Hannibale vincuntur. 8. Mihi Cnaeus et Publius Scipiones, Lucius Aemilius et Publius Africanus fortunati videbantur. 9. Miltiades aeger erat vulneribus, quae acceperat. 10. Poeta est ex eorum numero qui semper apud omnes sancti sunt habiti et dicti. 11. Italiae cultores primi Aborigenes fuerunt, quorum rex Saturnus tantae iustitiae fuisse videtur ut neque servierit sub illo quisquam neque quicquam privatae rei habuerit, sed omnia communia et indivisa fuerint.