(in questo passo tratto dalle confessiones,sant'Agostino descrive con finezza psicologica le semplici gioie che nascono dall'amicizia). Non vacant tempora nec otiose volvuntur per sensus nostros:faciunt in animo mira opera.Ecce veniebant et praeteribant(sogg.sottinteso tempora)de die in diem et veniendo et praetereundo inserebant mihi spes alias et alias memorias et paulatim resarciebant me pristinis generibus delectationum,quibus cedebat dolor meus ille.Maxime quippe me reparabant atque recreabant aliorum amicorum solacia.Alia erant quae in eis amplius capiebant animum,conloqui et conridere et vicissim benivole obsequi,simul legere libros dulciloquos,simul nugari et simul honestari,dissentire interdum sine odio tamquam ipse homo secum atque ipsa rarissima dissensione condire consensiones plurimas,docere aliquid invicem aut discere ab invicem,desiderare absentes cum molestia,suscipere venientes cum laetitia.