Data:
02/02/2003 14.45.05
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Septimius Severus imperatori cum quodam tempore oraculum consu1 luisset et ab eo petivisset ut sibi successoris nomen indicaretur, vidit in somniis Antoninum sibi successurum esse. Qua re, ut maior natu filius, Bassianusl nomine, qui tum stipendia merebat, regnum consequi posset, statim ad milites processit et eum Aurelium Antoninum appellavit. Quod cum fecisset ex paterna cogitatione vel, ut quidam tradunt, ab lulia uxore commonitus, quae somnii gnara erat, etiam Getam, minorem filium quem valde amabat, Antoninum vocavit. Ex eo tempore, Antoninos semper Severus vocavit filios et, cum forte aberat a suis, epistulas his verbis concludebat: ? Antoninos salutate filios atque successores meos ?. Sed nihil valuit patris cautio: ille solus ei successit qui primus Antoninum nomen acceperat.
|