Data:
03/02/2003 15.24.16
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Grazie sia per le frasi dell'altro ieri, sia per questa versione. Ciao!!! C. PLINIUS TIRONI SUO SALUTEM Iacturam gravissimam habui, si iactura dicenda est tanti viri amissio. Decessit Corellius Rufus et quidem sponte, quod dolorem meum exulcerat. Est enim luctuosissimum genus mortis, quae non ex natura nec fatalis videtur. De iis enim quos accersita mors aufert insanabilis dolor est, quod creduntur etiam diu potuisse vivere. Corellius quidem plurimas vivendi causas habebat: optimam conscientiam, optimam famam, praeterea filiam, uxorem, veros amicos. Sed tam longa, tam iniqua valetudine conflictabatur, ut haec tanta pretia vivendi mortis rationibus vincerentur.
|