Data:
04/02/2003 14.59.54
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Marci Aurelii imperatoris mors talis fuit. Cum aegrotare coepisset, filium advocavit: ab eo primum petiit ne belli superstites contemneret. Deinde abstinuit victu potuque, mori cupiens, auxitque morbum. Sexta die, vocatis amicis et ridens res humanas, mortem autem contemnens, iis dixit: ? Cur de me fietis, et non magis de pestilentia et communi morte cogitatis? ?. Et cum illi vellent recedere, ingemiscens ait: ? Si iam me dimittitis, vale, vobis dico, vos praecedens ?. Et cum ex eo quaereretur cui filium commendaret, ille respondit: ? Vobis, si dignus fuerit, et dis immortalibus ?. Exercitum, cognit? mal? valetudine, vehementissime eius miserabat, quia illum
unice amabat. Septimo die gravatus est et solum filium admisit, quem statim dimisit, ne in eum morbus transiret. Dimisso fiiio, caput operuit quasi volens dormire, sed nocte animam effiavit.
|