Prima omnium, id quod ornamentum imperi est, provincia est appellata; prima docuit maiores nostros quam praeclarum esset exteris gentibus imperare ; sola fuit ea fide benivolentiaque erga populum Romanum ut civitates eius insulae, quae semel in amicitiam nostram venissent, numquam postea deficerent, pleraeque autem et maxime inlustres in amicitia perpetuo manerent. [3] Itaque maioribus nostris in Africam ex hae provincia gradus imperi factus est; neque enim tam facile opes Carthaginis tantae concidissent nisi illud et rei fru- mentariae subsidium et receptaculum elassibus nostris pateret. Quare P. Africanus Carthagine deleta Siculorum urbis signis monumentisque pulcherrimis exornavit,