Minus miram in homine parum considerato temeritatem Ti.Gracchi gravissimi civis tristis exitus et prodigio denuntiatus nec evitatus consilio facit:consul enim cum in Lucanis sacrificaret,angues duae ex occulto prolapsae repente hostiae,quam immolaverat,adeso iocinore in easdem se latebras retulerunt.Ob id deinde factum instaurato sacrificio idem prodigii evenit.Tertia quoque caesa victima diligentiusque adservatis extis neque adlapsus serpentium arceri neque fuga inpediri potuit.Quod quamvis aruspices ad salutem imperatoris pertinere dixissent,Gracchus tamen non cavit ne perfidi hospitis sui Flavi insidis in eum locum deductus,in quo Poenorum dux Mago cum armata manu delituerat,inermis occideretur.