Nunc de saeptis quae tutandi fundi causa fiunt, dicere volo. Earum tutelarum genera sunt tria, unum naturale, alterum agreste, tertium militare. Primum naturale saepimentum est, quod obseri solet virgultis aut spinis, ac facem ardentem praetereuntis cuiusdam non metuit. Secunda saeps est agrestis e ligno. Fit aut palis et virgultis implicates aut truncis ex arboribus delatis in terram, deinceps constitutes. Tertium militare saepimentum est fossa et terreus agger. Sed fossa idonea est si omnem aquam quae e caelo venit recipere potest aut fastigium habet ut aqua exeat e fundo.