Longe indulgentius dii in poeta Simonide,cuius salutarem inter quietem admonitionem consilii firmitate roborarunt: is enim,cum ad litus navem appulisset inhumatumque corpus iacens sepulturae mandasset,admonitus ab eo ne proximo die navigaret,in terra remansit. Qui inde solverant,fluctibus et procellis in conspectu eius obruti sunt:ipse laetatus est,quod vitam suam somnio quam navi credere maluisset.Memor autem beneficii elegantissimo carmine aeternitati consecravit,melius illi et diuturnius in animis hominum se pulcrum constituens quam in desertis et ignotis harenis struxerat.