Data:
15/02/2003 15.45.11
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
In itinere quidam proficiscentem ad mercatum quendam et secum aliquantum nummorum ferentem est comitatus.Cum hoc,ut fit,in via sermonem contulit:ex quo factum est ut illud iter familiarius facere vellent.Quare,cum in eandem tabernam devertissent,simul cenare et eodem loco sumnum capere voluerunt.Cenati,discubuerunt ibidem.Copo autem,cum illum alterum qui nummos haberet animum advertisset,noctu,postquam illos artius dormire sensit,accessit et alterius eorum,qui sine nummis erat,gladium e vagina eduxit et illum alterum occidit,nummos abstulit,gladium cruentum in vaginam recondidit,ipse se in suum lectum recepit.Ille autem,cuius gladio occisio erat facta,multo ante lucem surrexit,comitem illum suum inclamavit semel et saepius.Illum somno impeditum non respondere existimavit;ipse gladium et cetera quae secum attulerat,sustulit,solus profectus est.Copo non multum post conclamat hominem esse occisum et cum quibusdam deversoribus illum,qui ante exierat,consequitur in itinere.Hominem comprehendit,gladium eius e vagina educit,reperit cruentum.Homo in urbem ab aliis deducitur ac reus fit. Grazie mille!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!
|