Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
Streghetta
|
Valerio Massimo
|
stampa
|
Data:
17/02/2003 15.41.17
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
9.2.1 L. Sulla, quem neque laudare neque vituperare quisquam satis digne potest, quia, dum quaerit victorias, Scipionem se populo Romano, dum exercet, Hannibalem repraesentavit,++egregie namque auctoritate nobilitatis defensa crudeliter totam urbem atque omnes Italiae partes civilis sanguinis fluminibus inundavit++quattuor legiones contrariae partis fidem suam secutas in publica villa, quae in Martio campo erat, nequiquam fallacis dexterae misericordiam inplorantes obtruncari iussit. quarum lamentabiles quiritatus trepidae civitatis aures receperunt, lacerata ferro corpora Tiberis inpatiens tanti oneris cruentatis aquis vehere est coactus. v milia Praenestinorum spe salutis per P. Cethegum data extra moenia municipii evocata, cum abiectis armis humi corpora prostravissent, interficienda protinusque per agros dispergenda curavit. quattuor milia et dcc dirae proscriptionis edicto iugulatos in tabulas publicas retulit, videlicet ne memoria tam praeclarae rei dilueretur.
|
|
• Valerio Massimo Re: Valerio Massimo
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|