Solon, cum ex amicis quendam graviter maerentem videret, in Athenarum arcem perduxit hortatusque est ut per omnes subiectorum aedificiorum partes oculos circumferret. Quod ut factum animadvertit, <<Cogita nunc tecum>> inquit <<quam multi luctus sub his tects et olim fuerint et hodie versentur et insequentibus saeculis sint habitaturi ac mitte mortalium incommoda tamquam propria deflere.>> Qua consolatione demonstravit urbes esse humanarum cladium consaepta miseranda. <<Si in unum locum>> aiebat <<cuncti mala sua contulissent, accidisset ut mellent propria mala deportare domum quam ex communi miseriarum acervo portionem suam ferre.>> Quo colligebat non oportere nos quae fuortuito patiamur intolerabilia iudicare.