Data:
21/02/2003 11.54.03
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Herculem in ea loca,Gerione interempto,boves mira specie abegisse memorant ac prope Tiberim fluvium,qua,prae se armentum agens,nando traiecerat,loco herbido,ut quiete et pabulo laeto reficeret boves et ipsum fessum via,procubuisse.Ibi cum eum cibo vinoque gravatum sopor oppressisset,pastor accola eius loci,nomine Cacus,ferox viribus,captus pulchritudine boum,cum avertere eam praedam vellet,quia,si agendo armentum in speluncam compulisset,ipsa vestigia quaerentem dominum eo deductura erant,aversos boves,eximium quemque pulchritudine,caudis in speluncam traxit.Hercules ad primam auroram somno excitus,cum gregem perlustrasset oculis et partem abesse numero sensisset,pergit ad proximam speluncam,si forte eo vestigia ferrent.Quae ubi omnia foras versa vidit nec in partem aliam ferre,confusus atque incertus animi,ex loco infesto agere porro armentum occepit.Inde cum actae boves quaedam ad desiderium,ut fit,relictarum mugissent,reddita inclusarum ex spelunca boum vox Herculem convertiti.Quem cum vadentem ad speluncam Cacus vi prohibere conatus esset,ictus clava,fidem pastorum nequiquam invocans,morte occubuit. GRAZIE MILLE!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!
|