Data:
21/02/2003 13.35.58
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
cum paucissimis servis, quos unum capere vehiculum potuit, sine ullis rebus nisi quae corpore nostro continebantur, ego et Maximus meus iam biduum beatissimus agimus. culcita in terra iacet, ego in culcita; ex duabus peanulis altera stragulum, altera opertorium facta est. de prandio nihil detrahi potuit; paratum fuit non magis hora, nusquam sine caricis, numquam sine pugillaribus1. illae, si panem habeo, pro pulmentario sunt, si non habeo, pro pane [...]. vehiculum, in quod impositus sum, rusticum est; mulae vivere se ambulando testantur2; mulio excalceatus non propter aestatem. vix a me obtineo ut hoc vehiculum velim videri meum: durat adhuc perversa verecundia et, quotiens in aliquem comitatum lautiorem incidimus, invitus erubesco, quod3 argumentum est ista quae probo, ista quae laudo4 nondum habere sedem certam et immobilem. qui sordido vehiculo rubescit, pretioso gloriabitur. parum adhuc profeci5: nondum audeo frugalitatem palam ferre; etiam nunc curo opiniones viatorum.
1. sine pugillaribus : le tavolette per scrivere anche in questi giorni di vacanza. 2. vivere...testantur: si noti la spiritosa ironia. 3. quod : "il che" 4. ista...laudo: le lodi delle frugalit? che egli ha fatto in tante occasioni 5. profeci: "ho fatto progressi"
|