Quos cum tristiores vidisset, triginta minas accepit ne aspernari regis liberalitatem vediretur. Liberius vero Diogenes respondit Alexandro roganti ut diceret si quid opus esset. Inquit ?nunc quidem paululum a sole recede? rex enim offecerat corpore suo ei apricanti. Idem dicere solebat quanto ipse regem Persarum vita fortunaque superaret. Nam dicebat sibi nihil deesse, illi nihil satis umquam fore, se eas voluptates non desiderare, quibus numquam satiari posset, suas voluptates regem consequi nullo modo posse.