Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
soncia84
|
AMMIANO MARCELLINO
|
stampa
|
Data:
24/02/2003 20.05.55
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Tempore quo primis auspiciis in mundanum fulgorem surgeret victura dum erunt homines Roma, ut augerentur sublimibus incrementis, foedere pacis aeternae Virtus convenit atque Fortuna plerumque dissidentes, quarum si altera defuisset, ad perfectam non venerat summitatem. Eius populus ab incunabulis primis ad usque pueritiae tempus extremum, quod annis circumcluditur fere trecentis, circummurana pertulit bella; deinde aetatem ingressus adultam post multiplices bellorum aerumnas Alpes trascendit et fretum; in iuvenem erectus et virum, ex omni plaga, quam orbis ambit immensus, reportavit laureas et triumphos, iamque vergens in senium et nomine solo aliquotiens vincens, ad tranquilliora vitae discessit. Ideo urbs venerabilis, post superbas efferatarum gentium cervices oppressas latasque leges, fundamenta libertatis et retinacula sempiterna, velut frugi parens et prudens et dives, Caesaribus tamquam liberis suis regenda patrimonii iura permisit.
AMMIANO MARCELLINO
|
|
• AMMIANO MARCELLINO Re: AMMIANO MARCELLINO
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|