Iniquum est ferocem et fidelissimum animum Atilii Reguli non commemorare, qui a Carthaginiensibus Romam missus est ut senatui persuaderet ut captivos redderet. Portuerat ille hostium mandatis parere et rem inutilem (dannosa) suae patriae suadere, vel Carthaginem contra iusiurandum non redire, sed rei publicae utilitatem et bonam famam saluti suae praetulit. Nam cum de captivis reddendis suadere noluisset, Carthaginem revertit, seu fidem servare volebat, seu hostes tam immanes non putabat. Utinam ne reversus esset! At non arbitrabatur tanta supplicia sibi subeunda esse! Nam eum Carthaginienses atrocissimis cruciatibus affecerunt et morte crudelissima interemerunt. Quid de tam efferatis animis vel de Reguli costantia dicam? Dixerit quispiam: ?Carthaginem redire non debuerat?. Hoc tamen non fuit honesti et probi viri, quare ille putavit nullo pacto fidem sibi violandam esse.