Data:
07/03/2003 13.13.58
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
ciao!ecco il testo di lattanzio per intero:Videmus etiam doctos et prudentes viros,cum religionum intellegant vanitatem,nihilo minus tamen in iis ipsis,quae damnant,colendis nescio qua pravitate perstare.Intellegebat Cicero falsa esse quae homines adorarent.Nam,cum multa dixisset quae ad eversionem religionum valerent,ait tamen non esse illa vulgo disputanda,ne susceptas publice religiones disputatio talis extinguat.Quid cum eo facias,qui,cum errare se sentiat,ultro ipse in lapides impingat,ut populus omnis offendat,ipsi sibi oculos eruat,ut omnes caeci sint?qui nec de aliis bene mereatur,quos patitur errare,nec de ipso,qui alienis accedit erroribus,nec utitur tandem sapientiae suae bono,ut factis impleat quod mentem percepit,sed prudens et sciens pedem laqueo inserit,ut simul cum ceteris,quos liberare ut prudentior debuit,et ipse capiatur.quin potius,si quid tibi,Cicero,virtutis est,experire populum facere sapientem.Digna res est ubi omnes eloquentiae tuae vires exseras.Non enim verendum est ne te in tam bona causa deficiat oratio,qui saepe etiam malas copiose ac fortiter defendisti.GRAZIE E ARRIVEDERCI!!
|