1. Caesar C. Fabium legatum cum legionibus duabus praesidio relinquit. (Ces.)
2. Ego faces iam accensas ad huius urbis incendium comprehendi, protuli, exstinxi. (Cic.)
3. Quidam in philosophi scholam veniunt ut audiant, non ut discant, sicut in theatrum voluptatis causa ad delectandas aures oratione vel voce vel fabulis ducimur. (Sen.)
4. Multa, quae nostra causa numquam faceremus, facimus causa amicorum. (Cic.)
5. Hae sapienti non sunt ferendae iniuriae. (Cic.)
6. His libris est instituta et suscepta mihi de re publica disputatio. (Cic.)
7. Haec laus a me tibi tribuenda est. (Cic.)
8. Sita Anticyra est in Locride in laeva parte sinum Corinthiacum intranti. (Liv.)
9. Honesta bonis viris quaeruntur. (Cic.)
10. Cui non sunt auditae Demosthenis vigiliae? (Cic.)
11. Caesar Gomphos pervenit, quod est oppidum primum Thessaliae venientibus ab Epiro. (Ces.)
12. Homines non murium aut formicarum causa frumentum condunt. (Cic.)
13. Virtus fidesque vostra spectata mihi sunt. (Sall.)