quae fuit illa vita priscorum ,qualis innocentia,in qua nihil signabatur!nunc cibi quoque ac potus anulo vindicantur a rapina.hoc profecer mancipiorum legiones in domo turba externa ac iam servorum quoque causa nomenclator adhibendus.aliter apud antiquos singuli Marcipores Luciporesve dominorum gentiles omnem victum in promiscuo habebant , nec ulla domi a domesticis custodia opus erat. nunc [...]gravatis somno aut morientibus anuli detrahuntur,maiorque vitae ratio circa hoc instrumentum esse coepit. Plinio ilVecchio