Data:
12/03/2003 14.37.22
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Scitis equidem, milites, socordia atque ignavia Lentuli quantam ipsi nobisque cladem attulerit quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim. Nunc vero quo loco res nostrae sint, iuxta mecum omnes intellegitis. Exercitus hostium duo, unus ab urbe, alter a Gallia obstant; diutius in his locis esse, si maxume animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet; quocumque ire placet, ferro iter aperiundum est. Quapropter vos moneo, uti forti atque parato animo sitis et, cum proelium inbitis, memineritis vos divitias, decus, gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dextris vostris portare.
thks in adv
|