LETTERATURA torna alla homepage
PRECICERONIANA CICERONIANA AUGUSTEA IMPERIALE RISORSE
     
Ovidio


  Cerca







Progetto Ovidio - forum

pls - prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE

FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)

--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---



Leggi il messaggio

Mittente:
eco2000
SENECA   stampa
Data:
12/03/2003 15.39.54




Rispondi a questo messaggio  rispondi al msg

Scrivi un nuovo messaggio  nuovo msg

Cerca nel forum  cerca nel forum

Torna all'indice del forum  torna all'indice
GLI ANIMALI HANNO UN SENSO INNATO DELLA LORO COSTITUZIONE FISICA
Sic infans, qui stare meditatur et ferre se adsuescit, simul temptare vires suas coepit, cadit et cum fletu totiens resurgit donec se per dolorem ad id quod natura poscit exercuit. Animalia quaedamtergi durioris, inversa, tam diu se torquent ac pedes exerunt et obliquant donec ad locum reponantur. Nullum tormentum sentit supina testudo, inquieta est tamen desiderio naturalis status nec ante desinit niti,quatere se, quam in pedes constitit. Ergo omnibus constitutionis suae sensus est et inde membrorum tam expedita tractatio, nec ullum maius indicium habemus cum hac illa ad vivendum venire notitia quam quod nullum animal ad usum sui rude est.

IL SAGGIO TRA IMPEGNO E DISIMPEGNO
Mihi, carissime Serene, nimis videtur sumisisse temporibus se Atheodorus, nimis cito refugisse. Nec ego negaverim aliquando cedendum, sed sensim relato gradu et salvis signis, salva militari dignitate, sanctiores tutioresque sunt hostibus suis qui in fidem cum armis veniunt. Hoc puto virtuti faciendum studiosoque virtutis: si praevalebit fortuna et praecidet agendi facultatem, non statim aversus inermisque fugiat latrebas quaerens, quasi ullus locus sit quo non possit fortuna persequi, sed parcius se inferat officiis et cum dilectum inveniat aliquid in quo utilis civitati sit.Militare non licet:honores petat: Privato videndum est: sit orator. Silentium indictum est: tacita advocatione cives iuvet. Periculosum etiam ingressu forum est: in domibus,in spectaculis,in conviviis bonum contubernalem, fidelem amicum, temperantem convivam agat.
SCHIAVI E LIBERI
Non est, mi Lucili, quod amicum tantum in foro et in curia quaeras:si diligenter adtenderis, et domini inveniens. Saepe bona materia cessat sine artifice: tempta et experire. Quemadmodum stultus est qui, equum empturus, non ipsum inspicit sed stratum aius ac frenos, sic stultissimus est qui hominem aut ex veste aut ex condicione(...)aestimat."Servus est". Sed fortasse liber animo."Servus est". Hoc illi nocebit.Ostende quis non sit:alius libidini servit, alius avaritiae, alius ambitioni, omnes spei, omnes timori.Dabo consularem aniculae servientem, dabo ancillulae divitem, ostendam nobilissimos iuvenes mancipia pantomimorum: nulla servitus turpior est quam voluntaria. Quare non est quod fastidiosi isti te deterreant quominus servis tuis hilarem te praestes et non superbe superiorem:colant potius te quam timeant.

L'IPOCRISIA
Sed, ut, more meo, cum aliquo munusculo epistulam mittam, verum est quod apud Athenodorum inveni:<<Tunc scito te omnibus cupiditatibus solutum esse, cum eo perveneris ut nihil deum roges nisi quod rogare possis palam>>. Nunc enim quan ta dementia est homonum! Turpissima vota dis insusurrant, si quis admoverit aurem, conticiscent, et quod scire hominem nolunt deo narrant. Vide ergo ne hoc praecipi salubriter possit: sic vive cum hominibus tamquam dues videat, sic loquere cum deo tamquam homines audiant.

FITNESS Ecce undique me varius clarom circumsonat: supra ipsum balneum habito. Propone nunc tibi omnia genera vocum quae in odium possunt aures adducere: cumfortiores exercentur et manus plumbo graves iactant, cum aut laborant aut laborantem imitantur, gemitus audio; cum in aliquem inertem et hac plebeia unctione contentum incidi, audio crepitum inlisae manus umeris, quae prout plana pervenit aut concava, ita sonum mutat. Si vero pilicrepus supervenit et numerare coepit pilas, actum est. Adice nunc(...) eos qui in piscinam cum ingenti impulsae aquae sono saliunt. Praeter istos quorum, si nihil aliud, rectae voces sunt, alipilum cogita tenuem et stridulam vocem quo sit notabilior subinde exprimenter nc umnquam tacentem; iam biberari varias exclamationes et botularium et crustularium et omnes popinarum institores mercem sua quadam et insignita modulatione vendentes.
  SENECA
      Re: SENECA
 

aggiungi questa pagina ai preferiti aggiungi ai preferiti imposta progettovidio come pagina iniziale imposta come pagina iniziale  torna su

tutto il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti, ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski

  HOMEPAGE

  SEGNALA IL SITO

  FAQ 


  NEWSGROUP

%  DISCLAIMER  %

ideatore, responsabile e content editor NUNZIO CASTALDI (bukowski)
powered by uapplication.com

Licenza Creative Commons
i contenuti di questo sito sono coperti da Licenza Creative Commons