Populum Romanum videmus orbem terrarum subegisse nulla alia re nisi armorum,exercitio, disciplina castrorum et militiae usu. Quid enim paucitas Romana valuisset adversus Callorum multitudinem? Quid adversus Germanorum proceritatem brevitasl nostra potuisset audere? Hispanos quidem non tantum numero sed etiam viribus corporum praestitisse nobis manifestum est. Afrorum dobs atque divitiis semper imp?res fuimus. Graecorum artibus prudentiaque nos vinci nemo umquam dubitavit. Sed profuit adversus haec omnia tironem sollerter elig?re, ius armonim milites docer-e, cotidiano exercitio roborare, in campestri meditatione2praenoscere omnia quae evenir-e in acie atque in proeliis veiis possint, severe in desides vindicare. Nemo enim facere metuit, quod se bene didicisse confidit