Data:
14/03/2003 20.40.26
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione della prima parte del DE MATHEMATICIS di Juan Luis Vives.
1. "Quot qualesque earum partes. De mathematicorum abstractionibus qui vel inter magni nominis Philosophos nati. Iudicium de Astrologis qui et divini seu divinaculi haberi et dici volunt. Cur Mathematicae non ac aliae scientiae pestilenti contagio laesae." Eas artes quae circa quantitatem versarentur, Graeci "MATHEMATIK?S" quasi disciplinatas nominarunt. "Quantitatem" vero, hoc est, "POS?TETA", fecerunt duplicem, "modi" seu "molis", et "numeri"; de "quanto modi" una est disciplina simplex, quam "Geometriam" dixere de "terrae dimensu"; de "numero", una itidem quae "Arithm?tica", cuius etymon materiam testatur. "Geometria" ad res coelestes translata effecit "Astronomiam"; "numerus" ad harmoniam effecit "Musicam"; magnitudines ad vim cernendi traductae eam partem mathematicae dederunt nobis, quae "?PTIK?" nominatur, a nobis "Perspectiva". Itaque harum duae sunt artes simplices seu universales, tres vero sive compositae sive speciales tamquam ex generalitate derivatae; non sunt repertae plures, vel quia non applicuerunt animum ad quaerendum, vel quia non potuerunt extundere, ut "auditivam", quemadmodum "perspectivam"; de qua, etsi aliud agentes, quidam nonnula velut digito monstrarunt, ut "quemadmodum se sonus per a?ra porrigat, quomodo fiat echo, de iis quae procul et prope audiuntur, de cavo sonante, et pleno", tum alia quaepiam de quibus Aristoteles inquirit in undecima sectione "Problematum". Disciplinas has certissimas esse Aristoteles merito affirmavit; ex eis et ipse et Plato ad philosophiam omnem, sive de natura disputent, sive de moribus, evidentissima sumunt argumenta quae vocantur "demonstrationes", "similitudines", "exempla", itidem, atque in primis, "apposita", quod aetate illa tam ea erant inter ipsos nota quam inter nos de victu, quo utimur quotidie, et vestitu, et habitatione, qua de causa et Platonem in fronte Academiae ferunt titulum ac velut edictum inscripsisse, quo vetaret eo ingredi harum artium imperitos. Abstrahunt mathematici formas et figuras et numeros a materia, in quas abstractiones non incurrit mendacium, nam neque coniponunt affirmando neque negando dividunt. Simplices res considerant, non coniunctas; neque enim "punctum" esse aiunt aliquid in rerum natura cuius pars sit nulla aut "lineam" aliquid quod longum sit et illatabile, sed quod sic consideretur, nulla habita ratione partium vocetur punctum, ut "sol in coelo, in terra, in mundo", quod vero ratione longi et non lati linea, ut "quas sol conficit diurno suo cursu". Quem abstrahendi modum qui non considerarunt, alii disciplinas has parum sunt certas arbitrati, ut Epicurus et Protagoras, quibus Laurentius Valla imperite est assensus, alii adducti auctoritate verissimarum ac certissimarum artium res tales esse in natura existimarunt, quales ipsi cogitatione sua imaginarentur, ut qui in scholis "reales" nominantur, non facturi, si priscos ullos philosophos legissent; aperte enim Stoici "lineam" et "superficiem" aiunt esse corpora, hanc sine "altitudine", illam sine "latitudine". Ciceronem et Senecam miror, illum in Academicis quaestionibus sic loqui (Ac. II, 116): "Geometrae provideant, qui se profitentur non persuadere, sed cogere; et qui omnia vobis, quae describunt, probant. Non quaero ex his illa initia mathematicorum, quibus non concessis digitum progredi non possunt. Punctum esse, quod nullam magnitudinem habeat; extremitatem, et quasi libramentum, in quo nulla omnino crassitudo sit, lineam autem, longitudinem latitudinem, carentem. Haec Cicero. Senecam vero sic (Ep. 88,27): Mathematicus usu quodam et exercitatone procedit impetranda illi quaedam principia sunt: non est autem ars sui iuris, cui precarium fundamentum est". Habet Geometria, quemadmodum videre est apud Euclidem, tria principiorum genera: "deffinitiones", "anticipationes", "postulata": haec si eam non probare, "precaria" est habere principia, nulla ars non habet precaria, nulla enim probat, sed statuit tantum et ponit. Quid autem tu vocas mihi "precarium"? Num id quod durissimae sis frontis, immo praeposterus et naturae contrarius nisi concedas? Precarium tu appellas quod possim meo iure sumere ac vindicare? Deffinitiones tales sunt, si non placent, de verbo sit controversia non de re: quod nullius magnitudinis cogitatione ab animo capitur, ego "punctum" voco; non libet? adfer nomen aliud, illo utar. "Anticipationes" quae sint dicat idem Cicero (Nat. deor. 1, 43): "Anteceptae animo rei quaedam informationes, sine quibus nec intelligi quidquam, nec quaeri, nec disputari potest": quale est, "si aequalibus aequalia adiiciantur, omnia fient aequalia": Hoccine vocet aliquis "precarium"? Si ergo disputaturus tecum posuero "omnia esse aut non esse", tu si admittas, gratiam pro beneficio reposces et me munere tuo dices procedere? Quasi vero si id ego abs te non impetrem, natura non sit volenti nolenti extortura: iam, "postulant" aliqua, ut, "ab omni signo in signum rectam lineam posse duci; omni centro et intervallo circulum posse describi": doce tu aliter posse fieri, et viceris hoc esse "precarium". Haec omnia certa atque indubitata sunt, et in cuiusvis animo et cogitatione a natura ipsa ingenita. Sed artes hae, quando ad usum pertinent, versae ad contemplationem usu remoto longissime, sunt ad ea evectae, quorum nullus esset fructus, sed tantum sterilis quaedam contemplatio et inquisitio infinita, quoniam alia ex aliis sine modo ullo nascuntur et sicut huiusmodi disciplinarum initia et legitimi quidam progressus, iuvant animos, acuunt, oblectant, sic magna et assidua exercitia carnificinae sunt generosarum mentium et publico bono conditarum.
Cordiali saluti
|