Ut alimenta sanis corporibus agricultura, sic sanitem aegris medicina promittit. Haec nusquam quidem non est, siquidem etiam imperitissimae gentes herbas aliaque prompta in auxilium vulnerum morborumque noverunt.Verum tamen apud Graecos aliquanto magis quam in ceteris nationibus exculta est.Vetustissimus auctor Aesculapius celebratur,qui,quoniam adhuc rudem et vulgarem hanc scientiam paulo subtilius excoluit, in deorum numerum receptus est.Huius deinde duo filii Podalirius et Machaon,bello Troiano ducem Agamemnonem secuti,non mediocrem opem commilitonibus suis attulerunt,quos Homerus vulneribus ferro et medicamentis mederi solitos esse proposuit.Ex quo apparet has partes medicinae solas ab iis tentatas,easque esse vetustissimas. Grazie mille!!!!!!!!!!!!!