1- Rex Tullius Hostilius populum consuluit curiatim. (Eutr.) 2- Non universo generi hominum solum, sed etiam singulis (hominibus) a diis immortalibus consuli et provideri solet. (Cic.) 3- In secundis rebus nihil in quemquam superbe ac violenter consumere decet.(Liv.) 4- Medicus morbum ingravescentem ratione providet, insidias imperator, tempestates gubernator.(Cic.) 5- Aiax, postquam rescrivit quae fecisset per insaniam, gladio incubuit.(Cic.) 6- Omnes Galli et animo et opibus in id bellum incubuerunt.(Ces.) 7- Ne mulieribus praefectus praeponatur, qui apud Graecos creari solet, sed sit censor qui viros doceat moderari uxoribus.(Cic.) 8- Rem publicam nostri maiores optimis temperaverunt et institutis et legibus.(Cic.)