Ciao posso avere la trad. di questa versione ? urgentissima GRAZIE MILLE......................!!!!!!!!!!!!! Antequam aliquo loco consedero neque longas a me neque semper mea manu litteras exspectabis.Nunc iter conficiebamus aestuosa et pulvurulenta via.Dederam epistulam Epheso pridie; has dedi Trallibus.In provincia mea fore me putabam Kal.Sextilibus. Nos Asia accepit admirabiliter.Tamen magno timore sum, sed bene speramus.Erat mihi in animo recta proficisci ad exercitum,aestivos menses reliquos rei militari dare, hibernos iuris dictioni.Tu velim scribas ad me omnia quae sint, quae futura sint.Nihil mihi gratius facere potes si,quae tibi mandavi,confeceris. Habes epistulam plenam festinationis et pulveris. Reliquae subtiliores erunt. GRAZIE!!!