Data:
19/03/2003 19.24.06
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Avrei bisogno della traduzione della seguente versione di latino:
Ne ego haud paulo hunc animum malim quam eorum omnium fortunas, qui de hoc iudicaverunt. Etsi, quod praeter deos negat scire quemquam, id scit ipse utrum sit melius ? nam dixit ante ? sed suum illud, nihil ut adfirmet, tenet ad extremum. Nos autem teneamus, ut nihil censeamus esse malum, quod sit a natura datum omnibus, intellegamusque, si mors malum sit, esse sempiternum malum. Nam vitae miserae mors finis esse videtur?; mors si est misera, finis esse nullus potest. Sed quid ego Socratem aut Theramenem, praestantis viros virtutis et sapientiae gloria, commemoro, cum Lacedaemonius quidam, cuius ne nomen quidem proditum est, mortem tantopere contempserit, ut, cum ad eam deceretur damnatus ab ephoris et esset vultu hilari atque laeto dixissetque ei quidam inimicus?:<< Contemnisne leges Lycurgi??>>, responderit: <<Ego vero illi maximam gratiam habeo, qui me ea poena multaverit, quam sine mutuazione et sine versura possem dissolvere??>> O virum Sparta dignum?! Ut mihi quidem, qui tam magno animo fuerit, innocens damnatus esse videtur.
Grazie!!!
|